- ANICIUM
- ANICIUMGalliae urbs, quae et Podium, Episcopalis immediate sub Pontifice; vulgo Le Puy vocatur. Sunt qui Avitium scribendum velint; longitud. 24. 40. latitud. 43. 28. Prope Ligerim fluv. in monte sita est, Velaunorum caput. Episcopus, qui Comes est Velaunensis, ius pallii, et olim quoque monetae cudendae habuit. Vide Caesar. l. 7. de bello Gall. Strab. l. 4. Gregorium Turonens. l. 10. c. 25. Sidenium Apollinar. in epist. Duchesnium, de Urb. In hac urbe, conciliô ab Aquitanis Episcopis celebratô, A. C. 1130. damnatus Anacletus Antipapa, Innocentius autem II. confirmatus est. Baron. in Annal. et Tom. 10. Concil. Hinc, (quod scil. diximus, immedia e Pontisici subesse Episcopum) in literis Stephani Episcopi A. C. 1223. datis, is se Dei gratiâ Aniciensem Episcopum, Domini Papoe Suffraganeum spccialem appellat. Sic in quodam veterrimo Provinciali reperitus, inter Episcopos Aquitaniae Aniciensem, sive Podiensem exemptum esse: qui quoque in Notit. Episcopatuum Galliae dicitut esse Domini Papoe: quia tum Archiepiscopi Bituricensis Metropolitani sui ditioni exemptus erat, et concessâ sibi ab Episcopo Romano perpetuâ libertate gaudebat, ei uni peculiari quôdam privilegiô subiectus: quales vulgo Independentes ac per se subsistentes dicuntut, vide Hadr. Valesium Notit. Gallioe, in voce Ad S. Abundum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.